Skip to content
Opens in a new window

[1] Respondens autem Baldad Suhites dixit:

[2] " Usquequo loqueris talia, et spiritus vehemens sermones oris tui?

[3] Numquid Deus supplantat iudicium, aut Omnipotens subvertit, quod iustum est?

[4] Et si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae,

[5] tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus,

[6] si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae;

[7] in tantum ut, si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.

[8] Interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam.

[9] Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.

[10] Nonne ipsi docebunt te, loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia?

[11] Numquid virere potest scirpus absque umore, aut crescere carectum sine aqua?

[12] Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.

[13] Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes impii peribit.

[14] Cuius spes filum tenue, et sicut tela aranearum fiducia eius.

[15] Innitetur super domum suam et non stabit; fulciet eam et non consurget.

[16] Umectus videtur, antequam veniat sol, et in horto suo germen eius egredietur.

[17] Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur.

[18] Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum et dicet: "Non novi te".

[19] Haec est enim laetitia viae eius, ut rursum de terra alii germinentur.

[20] Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis,

[21] donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo.

[22] Qui oderunt te, induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet ".

Iob — Chapters