Skip to content
Opens in a new window

[1] Igitur Eliu haec rursum locutus est:

[2] " Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: "Iustificatio mea coram Deo"?

[3] Dixisti enim: "Quid ad te? Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?".

[4] Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum.

[5] Suspice caelum et intuere et contemplare nubes quod altiores te sint.

[6] Si peccaveris, quid facies ei? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum?

[7] Porro si iuste egeris, quid donabis ei? Aut quid de manu tua accipiet?

[8] Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adiuvabit iustitia tua.

[9] Propter multitudinem oppressorum clamabunt et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum,

[10] sed nemo dixit: "Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,

[11] qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos?".

[12] Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.

[13] Etiam, frustra: non audiet Deus, et Omnipotens non intuebitur.

[14] Omnino cum dixeris: "Non considerat", iudicium est coram illo, et exspectas eum.

[15] Et nunc cum dicis: "Ira eius poenas non infert, nec ulciscitur scelus valde",

[16] Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat ".

Iob — Chapters