[1] Et respondens Iob ait:
[2] " Vere scio quod ita sit, et quomodo iustificabitur homo compositus Deo?
[3] Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
[4] Sapiens corde est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit?
[5] Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo.
[6] Qui commovet terram de loco suo, et columnae eius concutiuntur.
[7] Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.
[8] Qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris.
[9] Qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri.
[10] Qui facit magna et incomprehensibilia et mirabilia, quorum non est numerus.
[11] Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intellegam.
[12] Si repente arripiet, quis eum impediet? Vel quis dicere potest: "Quid facis?".
[13] Deus non retinet iram suam, et sub eo curvantur auxilia Rahab.
[14] Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei et loquar delectis verbis cum eo?
[15] Quia, etiamsi iustus essem, non responderem, sed meum iudicem deprecarer;
[16] et, cum invocantem exaudierit me, non credam quod audierit vocem meam.
[17] In turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
[18] Non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus.
[19] Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si iudicium, quis eum arcesserit?
[20] Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
[21] Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et contemnam vitam meam.
[22] Unum est, quod locutus sum: Et innocentem et impium ipse consumit.
[23] Si subito flagellum occidat, de afflictione innocentium ridebit.
[24] Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit; quod si non ille est, quis ergo est?
[25] Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt et non viderunt bonum;
[26] pertransierunt quasi naves arundineae, sicut aquila volans ad escam.
[27] Cum dixero: Obliviscar maerorem meum, commutabo faciem meam et hilaris fiam,
[28] vereor omnes dolores meos, sciens quod non iustificaveris me.
[29] Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?
[30] Si lotus fuero quasi aquis nivis, et lixivo mundavero manus meas,
[31] tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
[32] Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo; nec vir, quocum in iudicio contendam.
[33] Non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus.
[34] Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat.
[35] Loquar et non timebo eum; quia sic non mecum ipse sum.