[1] Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
[2] " Idcirco cogitationes meae reducunt me, eo quod intellectus effulsit in me.
[3] Doctrinam, qua me arguis, audiam, at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi.
[4] Scisne hoc a principio, ex quo positus est homo super terram,
[5] quod exsultatio iniquorum brevis sit, et gaudium impiorum ad instar puncti?
[6] si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit,
[7] quasi sterquilinium in finem perdetur, et, qui eum viderant, dicent: "Ubi est?".
[8] Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
[9] Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
[10] Filii eius satagent complacere pauperibus, et manus illius reddent ei possessionem suam.
[11] Ossa eius, quae implebantur adulescentia, cum eo in pulvere dormient.
[12] Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua.
[13] Parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo.
[14] Panis eius in visceribus illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
[15] Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
[16] Venenum aspidum sugebat, et occidet eum lingua viperae.
[17] Non videat rivulos olei, torrentes mellis et butyri.
[18] Restituet quaestum suum nec deglutiet, de opibus venditionum non laetabitur.
[19] Quoniam confringens deseruit pauperes, domum rapuit et non aedificavit eam.
[20] Nec est satiatus venter eius; et cum desideriis suis evadere non potuit.
[21] Non fuerunt reliquiae de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius.
[22] Cum satiatus fuerit, arctabitur; et omnis dolor irruet super eum.
[23] Impleat ventrem suum: emittet Deus in eum iram furoris sui et pluet super illum bellum suum.
[24] Fugiet arma ferrea et irruet in arcum aereum.
[25] Sagitta transverberabit corpus eius, et fulgur iecur eius; vadent et venient super eum horribilia.
[26] Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius, devorabit eum ignis, qui non succenditur; affligetur relictus in tabernaculo suo.
[27] Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum.
[28] Auferetur germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei.
[29] Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino ".