[1] Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
[2] " Numquid sapiens respondebit sapientia ventosa et implebit vento urente stomachum suum?
[3] Arguens verbis, quae nihil prosunt, et sententiis, quae nihil iuvant?
[4] Tu autem pietatem dissolvis et detrahis meditationi coram Deo.
[5] Docet enim iniquitas tua os tuum, et assumis linguam callidorum.
[6] Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi.
[7] Numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus?
[8] Numquid consilium Dei audisti et tibi attrahis sapientiam?
[9] Quid nosti, quod nos ignoremus? Quid intellegis, quod nos nesciamus?
[10] Et senes et antiqui sunt inter nos, multo vetustiores quam pater tuus.
[11] Numquid parum tibi sunt consolationes Dei? Et verbum lene tecum factum?
[12] Quid te elevat cor tuum, et cur attonitos habes oculos?
[13] Quid vertis contra Deum spiritum tuum et profers de ore tuo huiuscemodi sermones?
[14] Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?
[15] Ecce, sanctis suis non fidit, et caeli non sunt mundi in conspectu eius;
[16] quanto magis abominabilis et corruptus homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem.
[17] Ostendam tibi, audi me; quod vidi, narrabo tibi,
[18] quod sapientes confitentur, et non celaverunt eos patres eorum:
[19] quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
[20] Cunctis diebus suis impius cruciatur, et numerus annorum incertus est tyranno.
[21] Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum.
[22] Non credit quod reverti possit de tenebris, cum sit destinatus gladio.
[23] Cum se moverit ad quaerendum panem: "Ubinam?", novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
[24] Terrebit eum tribulatio et angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium.
[25] Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
[26] Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto armatus.
[27] Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet.
[28] Habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
[29] Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius; nec mittet in terra radicem suam.
[30] Non recedet de tenebris; ramos eius arefaciet flamma, et auferet ventus florem eius.
[31] Ne credat vanitati errore deceptus, quia vanitas erit remuneratio eius.
[32] Antequam dies eius impleantur, abscindentur, et ramus eius non virescet.
[33] Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiciens florem suum.
[34] Cangregatio enim impii sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
[35] Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et venter eius praeparat dolos.