Skip to content
Opens in a new window

[1] Respondens autem Baldad Suhites dixit:

[2] " Usque ad quem finem verba iactabitis? Intellegite prius, et sic loquamur.

[3] Quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis?

[4] Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?

[5] Etenim lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis eius.

[6] Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est, exstinguetur.

[7] Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum.

[8] Immissi sunt in rete pedes eius, et in reticulo ambulat.

[9] Tenet plantam illius laqueus, et firmatur super eum tendiculum.

[10] Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam.

[11] Undique terrent eum formidines et involvunt pedes eius.

[12] Attenuatur fame robur eius, et pernicies parata costis illius.

[13] Devorat partes cutis eius, consumat membra illius primogenitus mortis.

[14] Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius, et urges eum ad regem formidinum.

[15] Habitas in tabernaculo, quod iam non est ei; aspergitur in habitatione eius sulphur.

[16] Deorsum radices eius siccantur, sursum autem atteruntur rami eius.

[17] Memoria illius periit de terra, et non celebrabitur nomen eius in plateis.

[18] Expellent eum de luce in tenebras et de orbe transferent eum.

[19] Non erit semen eius neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in commoratione eius.

[20] In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror.

[21] Haec sunt ergo tabernacula iniqui; et iste locus eius, qui ignorat Deum ".

Iob — Chapters