[1] Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum.
[2] Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem.
[3] Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies; iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus.
[4] Et, expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam pharaonis: " Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis,
[5] eo quod pater meus adiuraverit me dicens: "En morior; in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me"; ascendam nunc et sepeliam patrem meum ac revertar ".
[6] Dixitque ei pharao: " Ascende et sepeli patrem tuum, sicut adiuratus es ".
[7] Quo ascendente, ierunt cum eo omnes servi pharaonis, senes domus eius cunctique maiores natu terrae Aegypti,
[8] domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen.
[9] Habuit quoque in comitatu currus et equites; et facta est turba non modica.
[10] Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
[11] Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: " Planctus magnus est iste Aegyptiis "; et idcirco vocatum est nomen loci illius Abelmesraim (id est Planctus Aegypti).
[12] Fecerunt ergo filii Iacob, sicut praeceperat eis;
[13] et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre.
[14] Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto patre.
[15] Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: " Ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus ",
[16] mandaverunt ei dicentes: " Pater tuus praecepit nobis, antequam moreretur,
[17] ut haec tibi verbis illius diceremus: "Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te". Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc ". Quibus auditis, flevit Ioseph.
[18] Veneruntque ad eum fratres sui et proni coram eo dixerunt: " Servi tui sumus ".
[19] Quibus ille respondit: " Nolite timere. Num Dei possumus resistere voluntati?
[20] Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
[21] Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros ". Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus.
[22] Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui; vixitque centum decem annis
[23] et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem; filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph.
[24] Quibus transactis, locutus est fratribus suis: " Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob ".
[25] Cumque adiurasset eos atque dixisset: " Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto ",
[26] mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto.