Skip to content
Opens in a new window

[1] Locutus est Deus ad Iacob: " Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau fratrem tuum ".

[2] Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: " Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra.

[3] Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei ".

[4] Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem.

[5] Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob.

[6] Venit igitur Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan, id est Bethel, ipse et omnis populus cum eo.

[7] Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum.

[8] Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus.

[9] Apparuit iterum Deus Iacob, postquam reversus est de Paddanaram, benedixitque ei

[10] dicens: " Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum ", et appellavit eum Israel.

[11] Dixitque ei: " Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur.

[12] Terramque, quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi; et semini tuo post te dabo terram hanc ".

[13] Et ascendit ab eo Deus.

[14] Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum

[15] vocansque nomen loci illius Bethel.

[16] Egressi sunt de Bethel. Et adhuc spatium quoddam erat usque ad Ephratham, cum parturiret Rachel;

[17] ob difficultatem partus periclitari coepit, dixitque ei obstetrix: " Noli timere, quia et hac vice habes filium ".

[18] Egrediente autem anima et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est Filius doloris mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae).

[19] Mortua est ergo Rachel et sepulta est in via, quae ducit Ephratham; haec est Bethlehem.

[20] Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius; hic est titulus monumenti Rachel usque in praesentem diem.

[21] Egressus inde Israel, fixit tabernaculum trans Magdaleder (id est Turris gregis).

[22] Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben et dormivit cum Bilha concubina patris sui; quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim.

[23] Filii Liae: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Issachar et Zabulon.

[24] Filii Rachel: Ioseph et Beniamin.

[25] Filii Bilhae ancillae Rachelis: Dan et Nephthali.

[26] Filii Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser. Hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Paddanaram.

[27] Venit Iacob ad Isaac patrem suum in Mambre Cariatharbe, id est Hebron, ubi peregrinatus est Abraham et Isaac.

[28] Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum;

[29] consumptusque aetate mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.

Genesis — Chapters