Skip to content
Opens in a new window

[1] Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum.

[2] Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.

[3] Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret.

[4] Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt. In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum

[5] omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum,

[6] sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae

[7] tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.

[8] Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat.

[9] Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali.

[10] Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita.

[11] Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum;

[12] et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus.

[13] Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit omnem terram Aethiopiae.

[14] Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates.

[15] Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum;

[16] praecepitque Dominus Deus homini dicens: "Ex omni ligno paradisi comede;

[17] de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris".

[18] Dixit quoque Dominus Deus: "Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui".

[19] Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius.

[20] Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius.

[21] Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea;

[22] et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.

[23] Dixitque Adam: "Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea! Haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est haec".

[24] Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.

[25] Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant.

Genesis — Chapters