Skip to content
Opens in a new window

[1] Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: "Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus.

[2] Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis".

[3] Cecidit Abram pronus in faciem.

[4] Dixitque ei Deus: "Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium,

[5] nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te.

[6] Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur.

[7] Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te.

[8] Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum".

[9] Dixit iterum Deus ad Abraham: "Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis.

[10] Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,

[11] et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.

[12] Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra.

[13] Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.

[14] Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit".

[15] Dixit quoque Deus ad Abraham: "Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius.

[16] Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea".

[17] Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: "Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?".

[18] Dixitque ad Deum: "Utinam Ismael vivat coram te".

[19] Et ait Deus: "Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum.

[20] Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

[21] Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero".

[22] Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

[23] Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus.

[24] Abraham nonaginta novem erat annorum, quando circumcisus est in carne praeputii sui;

[25] et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae.

[26] Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius;

[27] et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo.

Genesis — Chapters