[1] Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: "Crescite et multiplicamini et implete terram.
[2] Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
[3] Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia,
[4] excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.
[5] Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.
[6] Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo.
[7] Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei".
[8] Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
[9] "Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
[10] et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae.
[11] Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram".
[12] Dixitque Deus: "Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas:
[13] arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
[14] Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus,
[15] et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
[16] Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram".
[17] Dixitque Deus ad Noe: "Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram".
[18] Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan.
[19] Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.
[20] Coepitque Noe agricola plantare vineam;
[21] bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo.
[22] Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
[23] At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
[24] Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor,
[25] ait: Maledictus Chanaan! Servus servorum erit fratribus suis".
[26] Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem! Sitque Chanaan servus eius.
[27] Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius".
[28] Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
[29] Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.