Skip to content
Opens in a new window

[1] Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: " Da mihi liberos, alioquin moriar ".

[2] Cui iratus respondit Iacob: " Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris? ".

[3] At illa: " Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios ".

[4] Deditque illi Bilham famulam suam in coniugium. Quae,

[5] ingresso ad se Iacob, concepit et peperit filium.

[6] Dixitque Rachel: " Iudicavit mihi Deus et exaudivit vocem quoque meam dans mihi filium "; et idcirco appellavit nomen illius Dan.

[7] Rursumque Bilha famula Rachel concepit et peperit Iacob alterum filium, et

[8] ait Rachel: " Certamina Dei certavi cum sorore mea et invalui "; vocavitque eum Nephthali.

[9] Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem.

[10] Quae peperit Iacob filium.

[11] Dixitque Lia: " Feliciter! "; et idcirco vocavit nomen eius Gad.

[12] Peperit quoque Zelpha ancilla Liae Iacob alterum filium.

[13] Dixitque Lia: " Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres "; propterea appellavit eum Aser.

[14] Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, repperit in agro mandragoras, quas Liae matri suae detulit. Dixitque Rachel: " Da mihi partem de mandragoris filii tui ".

[15] Illa respondit: " Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas? ". Ait Rachel: " Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui ".

[16] Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: " Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei ". Dormivitque cum ea nocte illa.

[17] Et exaudivit Deus Liam, concepitque et peperit Iacob filium quintum

[18] et ait: " Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo "; appellavitque nomen illius Issachar.

[19] Rursum Lia concepit et peperit Iacob sextum filium

[20] et ait: " Donavit me Deus dono bono; hac vice honorabit me maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios "; et idcirco appellavit nomen eius Zabulon.

[21] Post quem peperit filiam nomine Dinam.

[22] Recordatus quoque Deus Rachelis exaudivit eam Deus et aperuit vulvam illius.

[23] Quae concepit et peperit filium dicens: " Abstulit Deus opprobrium meum ";

[24] et vocavit nomen illius Ioseph dicens: " Addat mihi Dominus filium alterum! ".

[25] Nato autem Ioseph, dixit Iacob ad Laban: " Dimitte me, ut revertar in patriam et ad terram meam.

[26] Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam; tu nosti servitutem, qua servivi tibi ".

[27] Ait illi Laban: " Inveniam gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi Deus propter te.

[28] Constitue mercedem tuam, quam dem tibi ".

[29] At ille respondit: " Tu nosti quomodo servierim tibi et quanti in manibus meis facti sint greges tui.

[30] Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meae? ".

[31] Dixitque Laban: " Quid tibi dabo? ". At ille ait: " Nihil mihi dabis; si feceris, quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua.

[32] Gyrabo omnes greges tuos hodie; separa cuncta pecora varia et maculosa et, quodcumque furvum in ovibus et maculosum variumque in capris fuerit, erit merces mea.

[33] Respondebitque mihi cras iustitia mea; quando veneris, ut inspicias mercedem meam, omnia, quae non fuerint varia et maculosa in capris et furva in ovibus, furti me arguent ".

[34] Dixit Laban: " Gratum habeo, quod petis! ".

[35] Et separavit in die illo hircos striatos atque maculosos et omnes capras varias et maculosas, omne, in quo album erat, et omne furvum in ovibus, et tradidit in manu filiorum suorum.

[36] Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et Iacob, qui pascebat reliquos greges Laban.

[37] Tollens ergo Iacob virgas virides populeas et amygdalinas et ex platanis, ex parte ita decorticavit eas, ut in his, quae spoliata fuerant, candor appareret.

[38] Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent.

[39] Factumque est ut in ipso calore coitus greges intuerentur virgas et parerent striata et varia et maculosa.

[40] Agnos autem segregavit Iacob et posuit gregem ex adverso striatorum et omnium furvorum in grege Laban et constituit sibi greges seorsum neque statuit eos cum grege Laban.

[41] Quotiescumque igitur calefiebant pecora robusta, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum, ut in earum contemplatione conciperent.

[42] Quando vero pecora debilia erant, non ponebat eas. Factaque sunt debilia Laban et robusta Iacob;

[43] ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

Genesis — Chapters