Skip to content
Opens in a new window

[1] Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram

[2] et dixit: "Obsecro, domini mei, declinate in domum pueri vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram". Qui dixerunt: "Minime, sed in platea pernoctabimus".

[3] Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt.

[4] Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul.

[5] Vocaveruntque Lot et dixerunt ei: "Ubi sunt viri, qui introierunt ad te nocte? Educ illos ad nos, ut cognoscamus eos".

[6] Egressus ad eos Lot post tergum occludens ostium ait:

[7] "Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere.

[8] Ecce, habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et facite eis sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub umbra tecti mei".

[9] At illi dixerunt: "Recede illuc". Et rursus: "Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus". Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores.

[10] Et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Lot clauseruntque ostium;

[11] et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.

[12] Dixerunt autem viri ad Lot: "Habes hic quempiam tuorum? Generum et filios et filias et omnes, qui tui sunt in urbe, educ de loco hoc:

[13] delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor contra eos coram Domino, qui misit nos, ut perdamus eam".

[14] Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: "Surgite, egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem". Et visus est eis quasi ludens loqui.

[15] Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: "Surge, tolle uxorem tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis".

[16] Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi.

[17] Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est: "Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas".

[18] Dixitque Lot ad eos: "Non, quaeso, Domine.

[19] Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar.

[20] Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea numquid non modica est? et vivet anima mea".

[21] Dixitque ad eum: "Ecce, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es.

[22] Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc". Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.

[23] Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.

[24] Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo

[25] et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia.

[26] Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis.

[27] Abraham autem consurgens mane venit ad locum, ubi steterat prius cum Domino,

[28] intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.

[29] Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat.

[30] Ascenditque Lot de Segor et mansit in monte, duae quoque filiae eius cum eo; timuerat enim manere in Segor. Et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius.

[31] Dixitque maior ad minorem: "Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae.

[32] Veni, inebriemus patrem nostrum vino dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen".

[33] Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa, et ingressa est maior dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia nec quando surrexit.

[34] Altera quoque die dixit maior ad minorem: "Ecce, dormivi heri cum patre meo; demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et ingressa dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro".

[35] Dederunt et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia dormivit cum eo; et ne tunc quidem sensit, quando illa concubuerit vel quando surrexerit.

[36] Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo.

[37] Peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab; ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem.

[38] Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Benammi (id est Filius populi mei); ipse est pater Ammonitarum usque hodie.

Genesis — Chapters