[1] Profectus inde Abraham in terram Nageb, habitavit in ter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris.
[2] Dixitque de Sara uxore sua: "Soror mea est". Misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam.
[3] Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: "En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum".
[4] Abimelech vero non tetigerat eam. Et ait: "Domine, num gentem etiam iustam interficies?
[5] Nonne ipse dixit mihi: "Soror mea est", et ipsa quoque ait: "Frater meus est"? In simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc".
[6] Dixitque ad eum Deus per somnium: "Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam.
[7] Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt".
[8] Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde.
[9] Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: "Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi".
[10] Rursusque ait: "Quid vidisti, ut hoc faceres?".
[11] Respondit Abraham: " Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam.
[12] Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem.
[13] Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim ".
[14] Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam
[15] et ait: "Ecce terra mea coram te; ubicumque tibi placuerit, habita".
[16] Sarae autem dixit: "Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, et apud omnes iustificaberis".
[17] Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt;
[18] concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham.