Skip to content
Opens in a new window

[1] Hae sunt autem generationes Esau. Ipse est Edom.

[2] Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hetthaei et Oolibama filiam Ana filii Sebeon Horraei;

[3] Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.

[4] Peperit autem Ada Eliphaz, Basemath genuit Rahuel,

[5] Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core. Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan.

[6] Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob.

[7] Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.

[8] Habitavitque Esau in monte Seir. Ipse est Edom.

[9] Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,

[10] et haec nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.

[11] Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho et Gatham et Cenez.

[12] Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae peperit ei Amalec. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.

[13] Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza; hi filii Basemath uxoris Esau.

[14] Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core.

[15] Hi duces filiorum Esau. Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sepho, dux Cenez,

[16] dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in terra Edom; hi filii Ada.

[17] Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi duces Rahuel in terra Edom; isti filii Basemath uxoris Esau.

[18] Hi filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ialam, dux Core. Hi duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau.

[19] Isti sunt filii Esau et hi duces eorum. Ipse est Edom.

[20] Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae: Lotan et Sobal et Sebeon et Ana

[21] et Dison et Eser et Disan; hi duces Horraei filii Seir in terra Edom.

[22] Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Hemam; erat autem soror Lotan Thamna.

[23] Et isti filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal, Sepho et Onam.

[24] Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui.

[25] Habuitque filium Dison et filiam Oolibama.

[26] Et isti filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran.

[27] Hi filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan.

[28] Habuit autem filios Disan: Us et Aran.

[29] Isti duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,

[30] dux Dison, dux Eser, dux Disan; isti duces Horraeorum secundum tribus eorum in terra Seir.

[31] Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi.

[32] Regnavit in Edom Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba.

[33] Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra.

[34] Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.

[35] Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab; et nomen urbis eius Avith.

[36] Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.

[37] Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium.

[38] Cumque et hic obiisset, successit in regnum Baalhanan filius Achobor.

[39] Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.

[40] Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,

[41] dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,

[42] dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,

[43] dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui. Ipse est Esau pater Idumaeorum.

Genesis — Chapters