[1] Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: " Fili mi ". Qui respondit: " Adsum ".
[2] Cui pater: " Vides, inquit, quod senuerim et ignorem diem mortis meae;
[3] sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere in agrum. Cumque venatu aliquid apprehenderis,
[4] fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam; et benedicat tibi anima mea, antequam moriar ".
[5] Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem caperet et offerret eam.
[6] Rebecca autem dixit filio suo Iacob: " Ecce, audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei:
[7] "Affer mihi venationem tuam et fac cibos, ut comedam et benedicam tibi coram Domino, antequam moriar".
[8] Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam in eo, quod praecipio tibi.
[9] Pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur.
[10] Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur ".
[11] Cui ille respondit: " Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis.
[12] Si attrectaverit me pater meus et senserit, timeo, ne putet me sibi voluisse illudere; et inducam super me maledictionem pro benedictione".
[13] Ad quem mater: " In me sit, ait, ista maledictio, fili mi; tantum audi vocem meam et perge afferque, quae dixi ".
[14] Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius.
[15] Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum
[16] pelliculasque haedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit;
[17] dedit pulmentum optimum et panes, quos coxerat, in manus filii sui Iacob.
[18] Qui ingressus ad patrem suum dixit: " Pater mi ". At ille respondit: " Audio. Quis es tu, fili mi? ".
[19] Dixitque Iacob ad patrem suum: " Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut praecepisti mihi; surge, sede et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua ".
[20] Rursum Isaac ad filium suum: " Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? ". Qui respondit: " Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi ".
[21] Dixitque Isaac ad Iacob: " Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non ".
[22] Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: " Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau ".
[23] Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedixit ergo illi.
[24] Ait: " Tu es filius meus Esau? ". Respondit: " Ego sum ".
[25] At ille: " Affer, inquit, mihi, et comedam de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea ". Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
[26] dixit ad eum Isaac pater eius: " Accede ad me et da mihi osculum, fili mi ".
[27] Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait: " Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
[28] Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae et abundantiam frumenti et vini.
[29] Et serviant tibi populi, et adorent te nationes; esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, sit maledictus; et, qui benedixerit tibi, sit benedictus! ".
[30] Vix Isaac benedictionem Iacob finierat, et Iacob egressus erat a patre suo Isaac, venit Esau frater eius
[31] coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: " Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua ".
[32] Dixitque illi Isaac pater eius: " Quis enim es tu? ". Qui respondit: " Ego sum filius tuus primogenitus Esau ".
[33] Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: " Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus! ".
[34] Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno et amaro ultra modum et ait patri suo: " Benedic etiam mihi, pater mi! ".
[35] Qui ait: " Venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam ".
[36] At ille subiunxit: " Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam ". Rursumque ait: " Numquid non reservasti mihi benedictionem? ".
[37] Respondit Isaac: " Ecce, dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi; frumento et vino stabilivi eum. Et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam? ".
[38] Dixitque Esau ad patrem suum: " Num unam tantum benedictionem habes, pater mi? Mihi quoque obsecro, ut benedicas! ". Cumque eiulatu magno fleret,
[39] motus Isaac dixit ad eum: " Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore caeli desuper.
[40] De gladio tuo vives et fratri tuo servies. Tempusque veniet, cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis ".
[41] Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: " Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum ".
[42] Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris, quae mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: " Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te.
[43] Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran;
[44] habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
[45] et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum, quae fecisti in eum. Postea mittam et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in uno die? ".
[46] Dixit quoque Rebecca ad Isaac: " Taedet me vitae meae propter filias Heth; si acceperit Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de filiabus terrae, nolo vivere ".