Skip to content
Opens in a new window

[1] Egressa est autem Dina filia, quam Lia pepererat Iacob, ut videret filias regionis illius.

[2] Quam cum vidisset Sichem filius Hemmor Hevaei principis terrae illius, adamavit eam et rapuit; et dormivit cum illa, vi opprimens illam.

[3] Et conglutinata est anima eius cum ea, et amavit puellam et locutus est ad cor eius.

[4] Dixitque ad Hemmor patrem suum: " Accipe mihi puellam hanc coniugem ".

[5] Cum audisset Iacob quod violasset Dinam filiam suam, absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis, siluit, donec redirent.

[6] Egresso autem Hemmor patre Sichem, ut loqueretur ad Iacob,

[7] ecce filii Iacob veniebant de agro, auditoque, quod acciderat, contristati et irati sunt valde, eo quod foedam rem esset operatus in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset.

[8] Locutus est itaque Hemmor ad eos: " Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae; date eam illi uxorem,

[9] et iungamus vicissim conubia: filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite vobis.

[10] Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam ".

[11] Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: " Inveniam gratiam coram vobis et, quaecumque statueritis, dabo.

[12] Augete mihi valde dotem et munera; libens tribuam, quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem ".

[13] Responderunt filii Iacob Sichem et Hemmor patri eius in dolo ob stuprum sororis:

[14] " Non possumus facere, quod petitis, dare sororem nostram homini incircumciso, opprobrium enim esset nobis.

[15] In hoc tantum valebimus acquiescere vobis: si esse volueritis similes nostri, circumcidatur in vobis omne masculini sexus;

[16] tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus.

[17] Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus ".

[18] Placuit oblatio eorum Hemmor et Sichem filio eius,

[19] nec distulit adulescens quin statim, quod petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus in omni domo patris sui.

[20] Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae:

[21] " Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.

[22] Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes;

[23] et pecora et substantia et armenta eorum nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus, et habitabunt nobiscum ".

[24] Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui egrediebantur e porta civitatis suae.

[25] Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis,

[26] Hemmor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.

[27] Filii Iacob irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.

[28] Oves eorum et armenta et asinos cunctaque, quae in civitate et in agris erant, tulerunt.

[29] Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant.

[30] Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: " Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea ".

[31] Responderunt: " Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? ".

Genesis — Chapters