[1] Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam,
[2] quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue.
[3] Iecsan quoque genuit Saba et Dedan. Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim et Loommim.
[4] At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae.
[5] Deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac;
[6] filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
[7] Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni.
[8] Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.
[9] Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre,
[10] quem emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est ipse et Sara uxor eius.
[11] Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi.
[12] Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae.
[13] Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam,
[14] Masma quoque et Duma et Massa,
[15] Hadad et Thema, Iethur et Naphis et Cedma.
[16] Isti sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum.
[17] Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum.
[18] Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit.
[19] Hae sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac;
[20] qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram, sororem Laban Aramaei.
[21] Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae.
[22] Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: "Si sic est, cur mihi?". Perrexitque, ut consuleret Dominum.
[23] Qui respondens ait: "Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur; populusque populum superabit, et maior serviet minori".
[24] Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.
[25] Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob.
[26] Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli.
[27] Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis.
[28] Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob.
[29] Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus,
[30] ait: "Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum". Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus).
[31] Cui dixit Iacob: "Vende mihi prius primogenita tua".
[32] Ille respondit: "En morior; quid mihi proderunt primogenita?".
[33] Ait Iacob: "Iura ergo mihi". Iuravit et vendidit primogenita.
[34] Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.