[1] Post duos annos vidit pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,
[2] de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae et pascebantur in locis palustribus.
[3] Aliae quoque septem emergebant post illas de flumine foedae confectaeque macie et stabant in ipsa amnis ripa;
[4] devoraveruntque septem boves pulchras et crassas. Expergefactus pharao
[5] rursum dormivit et vidit alterum somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae.
[6] Aliae quoque totidem spicae tenues et percussae vento urente oriebantur
[7] devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilavit pharao, et ecce erat somnium!
[8] Et, facto mane, pavore perterritus misit ad omnes coniectores Aegypti cunctosque sapientes suos; et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.
[9] Tunc demum reminiscens pincernarum magister ait: " Confiteor peccatum meum.
[10] Iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis satellitum,
[11] ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum.
[12] Erat ibi puer Hebraeus eiusdem ducis satellitum famulus, cui narrantes somnia
[13] audivimus quidquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in patibulo ".
[14] Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac, veste mutata, obtulerunt ei.
[15] Cui ille ait: " Vidi somnia, nec est qui edisserat; quae audivi te sapientissime conicere ".
[16] Respondit Ioseph: " Absque me Deus respondebit prospera pharaoni! ".
[17] Narravit ergo pharao, quod viderat: " Putabam me stare super ripam fluminis
[18] et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus, quae in pastu paludis virecta carpebant.
[19] Et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim;
[20] quae, devoratis et consumptis prioribus,
[21] nullum saturitatis dedere vestigium; sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
[22] vidi somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae.
[23] Aliae quoque septem tenues et percussae vento urente oriebantur e stipula;
[24] quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat ".
[25] Respondit Ioseph: " Somnium regis unum est: quae facturus est, Deus ostendit pharaoni.
[26] Septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt; eandemque vim somnii comprehendunt.
[27] Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis,
[28] qui hoc ordine complebuntur:
[29] ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti;
[30] quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram,
[31] et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo.
[32] Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius a Deo impleatur.
[33] Nunc ergo provideat rex virum intellegentem et sapientem et praeficiat eum terrae Aegypti
[34] constituatque praepositos per cunctas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,
[35] qui iam nunc futuri sunt, congreget in horrea; et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus;
[36] et paretur futurae septem annorum fami, quae pressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia ".
[37] Placuit pharaoni consilium et cunctis ministris eius.
[38] Locutusque est ad eos: " Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? ".
[39] Dixit ergo ad Ioseph: " Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?
[40] Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet; uno tantum regni solio te praecedam ".
[41] Dixitque rursus pharao ad Ioseph: " Ecce, constitui te super universam terram Aegypti ".
[42] Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius; vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit.
[43] Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone: " Abrech! ", ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti.
[44] Dixit quoque rex ad Ioseph: " Ego sum pharao; absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti ".
[45] Vertitque nomen eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Saphaneth Phanec (quod interpretatur Salvator mundi) deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti
[46] triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis pharaonis et circuivit omnes regiones Aegypti.
[47] Venitque fertilitas septem annorum, et segetes congregavit in horrea Aegypti
[48] condens in singulis urbibus frumentum camporum in circuitu.
[49] Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet.
[50] Nati sunt autem Ioseph filii duo, antequam veniret fames, quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
[51] Vocavitque nomen primogeniti Manasses dicens: " Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domus patris mei ".
[52] Nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens: " Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae ".
[53] Igitur, transactis septem annis ubertatis, qui fuerant in Aegypto,
[54] coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Ioseph, et in universo orbe fames praevaluit; in cuncta autem terra Aegypti erat panis.
[55] Qua esuriente, clamavit populus ad pharaonem alimenta petens. Quibus ille respondit: " Ite ad Ioseph et, quidquid vobis dixerit, facite ".
[56] Et invaluit fames in omni terra Aegypti; aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis; nam et illos oppresserat fames.
[57] Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas apud Ioseph, quia inopia invaluerat in universa terra.