Skip to content
Opens in a new window

[1] Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pere grinatus est pater suus.

[2] Hae sunt generationes Iacob. Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam.

[3] Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem.

[4] Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

[5] Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit.

[6] Dixitque ad eos: " Audite somnium meum, quod vidi.

[7] Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum ".

[8] Responderunt fratres eius: " Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae? ". Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.

[9] Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: " Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me ".

[10] Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: " Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram? ".

[11] Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat.

[12] Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,

[13] dixit Israel ad Ioseph: " Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos ". Quo respondente:

[14] " Praesto sum ", ait ei: " Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur ". Missus de valle Hebron venit in Sichem;

[15] invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret.

[16] At ille respondit: " Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges ".

[17] Dixitque ei vir: " Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain" ". Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain.

[18] Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere.

[19] Et mutuo loquebantur: " Ecce somniator venit;

[20] venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua ".

[21] Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit:

[22] " Non interficiamus animam eius ". Et dixit ad eos: " Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias ". Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.

[23] Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari

[24] miseruntque eum in cisternam, quae non habebat aquam.

[25] Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum.

[26] Dixit ergo Iudas fratribus suis: " Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius?

[27] Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est ". Acquieverunt fratres sermonibus illius.

[28] Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum.

[29] Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum

[30] et, scissis vestibus, pergens ad fratres suos ait: " Puer non comparet, et ego quo ibo? ".

[31] Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem haedi, quem occiderant, tinxerunt

[32] mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent: "Hanc invenimus; vide, utrum tunica talaris filii tui sit an non? ".

[33] Quam cum agnovisset pater, ait: " Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph ".

[34] Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore.

[35] Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: " Descendam ad filium meum lugens in infernum ". Et flevit super eo pater eius.

[36] Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis, magistro satellitum.

Genesis — Chapters