Skip to content
Opens in a new window

[1] Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est;

[2] concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.

[3] Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac

[4] et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus.

[5] Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius.

[6] Dixitque Sara: "Risum fecit mihi Deus; quicumque audierit, corridebit mihi ?.

[7] Rursumque ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios, quia peperit ei filium iam seni?".

[8] Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.

[9] Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:

[10] "Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac".

[11] Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.

[12] Cui dixit Deus: "Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.

[13] Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est".

[14] Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee.

[15] Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum

[16] et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: "Non videbo morientem puerum". Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.

[17] Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: "Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.

[18] Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum".

[19] Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.

[20] Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.

[21] Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.

[22] Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: "Deus tecum est in universis, quae agis.

[23] Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena".

[24] Dixitque Abraham: "Ego iurabo".

[25] Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.

[26] Responditque Abimelech: "Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie".

[27] Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus.

[28] Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.

[29] Cui dixit Abimelech: "Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?".

[30] At ille: "Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum".

[31] Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.

[32] Et inierunt foedus in Bersabee.

[33] Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni.

[34] Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.

Genesis — Chapters