Skip to content
Opens in a new window

[1] Dixit autem Dominus ad Abram: "Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi.

[2] Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque in benedictionem.

[3] Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!".

[4] Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran.

[5] Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan.

[6] Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra.

[7] Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: "Semini tuo dabo terram hanc". Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

[8] Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini.

[9] Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad Nageb.

[10] Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra.

[11] Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: "Novi quod pulchra sis mulier

[12] et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: "Uxor ipsius est"; et interficient me et te reservabunt.

[13] Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui".

[14] Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis,

[15] et viderunt eam principes pharaonis et laudaverunt eam apud illum; et sublata est mulier in domum pharaonis.

[16] Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli.

[17] Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram.

[18] Vocavitque pharao Abram et dixit ei: "Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset?

[19] Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!".

[20] Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat.

Genesis — Chapters