Skip to content
Opens in a new window

[1] Cumque coepissent homines multiplicari super terram et fi lias procreassent,

[2] videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

[3] Dixitque Deus: "Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum".

[4] Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi.

[5] Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore,

[6] paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus:

[7] "Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; paenitet enim me fecisse eos".

[8] Noe vero invenit gratiam coram Domino.

[9] Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit.

[10] Et genuit tres filios: Sem, Cham et Iapheth.

[11] Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate.

[12] Cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram

[13] dixit ad Noe: "Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra.

[14] Fac tibi arcam de lignis cupressinis; mansiunculas in arca facies et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus.

[15] Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius.

[16] Fenestram in arca facies et cubito consummabis summitatem eius. Ostium autem arcae pones ex latere; tabulatum inferius, medium et superius facies in ea.

[17] Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur.

[18] Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum.

[19] Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini.

[20] De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur ad te, ut possint vivere.

[21] Tu autem tolle tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te; et erunt tam tibi quam illis in cibum".

[22] Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit.

Genesis — Chapters