Skip to content
Opens in a new window

[1] Hae sunt generationes filio rum Noe, Sem, Cham et Ia pheth; natique sunt eis filii post diluvium.

[2] Filii Iapheth: Gomer et Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras.

[3] Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma.

[4] Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Rodanim.

[5] Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

[6] Filii autem Cham: Chus et Mesraim et Phut et Chanaan.

[7] Filii Chus: Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathacha. Filii Regma: Saba et Dedan.

[8] Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra

[9] et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: "Quasi Nemrod robustus venator coram Domino".

[10] Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar.

[11] De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale,

[12] Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna.

[13] At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nephthuim

[14] et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim.

[15] Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hetthaeum

[16] et Iebusaeum et Amorraeum, Gergesaeum,

[17] Hevaeum et Aracaeum, Sinaeum

[18] et Aradium, Samaraeum et Emathaeum; et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.

[19] Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa.

[20] Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis terrisque et gentibus suis.

[21] De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.

[22] Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram.

[23] Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes.

[24] At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber.

[25] Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan.

[26] Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare

[27] et Adoram et Uzal et Decla

[28] et Ebal et Abimael, Saba

[29] et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes isti filii Iectan;

[30] et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

[31] Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.

[32] Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.

Genesis — Chapters