Skip to content
Opens in a new window

[1] Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: " Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.

[2] Scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris ". Factumque est ita.

[3] Et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.

[4] Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: " Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: "Quare reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum?

[5] Nonne ipse est, in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet? Pessimam rem fecistis!" ".

[6] Fecit ille, ut iusserat, et apprehensis per ordinem locutus est.

[7] Qui responderunt: " Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus.

[8] Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?

[9] Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri ".

[10] Qui dixit eis: " Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus; vos autem eritis innoxii ".

[11] Itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli.

[12] Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.

[13] At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.

[14] Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.

[15] Quibus ille ait: " Cur sic agere voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? ".

[16] Cui Iudas: " Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus ".

[17] Respondit Ioseph: " Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum ".

[18] Accedens autem propius Iudas confidenter ait: " Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao!

[19] Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?".

[20] Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum" ".

[21] Dixistique servis tuis: "Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum".

[22] Suggessimus domino meo: "Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur".

[23] Et dixisti servis tuis: "Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam".

[24] Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus,

[25] et dixit pater noster: "Revertimini et emite nobis parum tritici".

[26] Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri".

[27] Ad quae servus tuus pater meus respondit: "Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.

[28] Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet.

[29] Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos".

[30] Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat

[31] videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.

[32] Servus tuus pro puero patri meo spopondit: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.

[33] Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.

[34] Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam ".

Genesis — Chapters