[1] His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: "Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis".
[2] Dixitque Abram: "Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus Eliezer ".
[3] Addiditque Abram: "En mihi non dedisti semen, et ecce vernaculus meus heres meus erit".
[4] Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: "Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem ".
[5] Eduxitque eum foras et ait illi: "Suspice caelum et numera stellas, si potes". Et dixit ei: "Sic erit semen tuum".
[6] Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.
[7] Dixitque ad eum: "Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam".
[8] Et ille ait: "Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?".
[9] Respondens Dominus: "Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam".
[10] Qui tollens universa haec divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
[11] Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
[12] Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum.
[13] Dictumque est ad eum: "Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis.
[14] Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia.
[15] Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
[16] Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus".
[17] Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
[18] In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: "Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,
[19] Cinaeos et Cenezaeos, Cedmonaeos
[20] et Hetthaeos et Pherezaeos, Raphaim quoque
[21] et Amorraeos et Chananaeos et Gergesaeos et Iebusaeos".