Skip to content
Opens in a new window

[1] Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt Aegyp tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt:

[2] Ruben, Simeon, Levi, Iuda,

[3] Issachar, Zabulon et Beniamin,

[4] Dan et Nephthali, Gad et Aser.

[5] Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat.

[6] Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa,

[7] filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.

[8] Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph;

[9] et ait ad populum suum: " Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est;

[10] venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra ".

[11] Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses.

[12] Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant.

[13] Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos

[14] atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.

[15] Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua,

[16] praecipiens eis: " Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate ".

[17] Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.

[18] Quibus ad se accersitis rex ait: " Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis? ".

[19] Quae responderunt: " Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt ".

[20] Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis;

[21] et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos.

[22] Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: " Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate ".

Exodus — Chapters