Skip to content
Opens in a new window

[1] Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: "Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?".

[2] Cui respondit mulier: "De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur;

[3] de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur".

[4] Dixit autem serpens ad mulierem: "Nequaquam morte moriemini!

[5] Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum".

[6] Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit.

[7] Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata.

[8] Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

[9] Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei: "Ubi es?".

[10] Qui ait: "Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me".

[11] Cui dixit: "Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti?".

[12] Dixitque Adam: "Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi".

[13] Et dixit Dominus Deus ad mulierem: "Quid hoc fecisti?". Quae respondit: "Serpens decepit me, et comedi".

[14] Et ait Dominus Deus ad serpentem: "Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitae tuae.

[15] Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius".

[16] Mulieri dixit: "Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui".

[17] Adae vero dixit: "Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi, ne comederes, maledicta humus propter te! In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae.

[18] Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae;

[19] in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris".

[20] Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium.

[21] Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos.

[22] Et ait Dominus Deus: "Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum!".

[23] Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est.

[24] Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.

Genesis — Chapters