Skip to content
Opens in a new window

[1] Ascendit ergo Abram de Ae gypto ipse et uxor eius et om nia, quae habebat, et Lot cum eo ad Nageb.

[2] Abram autem erat dives valde in pecoribus, argento et auro.

[3] Et profectus est de mansione in mansionem a Nageb in Bethel usque ad locum, ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,

[4] in loco altaris, quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini.

[5] Sed et Lot, qui ibat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula;

[6] nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.

[7] Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra.

[8] Dixit ergo Abram ad Lot: "Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus.

[9] Nonne universa terra coram te est? Recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam".

[10] Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor.

[11] Elegitque sibi Lot omnem regionem circa Iordanem et recessit ad orientem; divisique sunt alterutrum a fratre suo.

[12] Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam.

[13] Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.

[14] Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: "Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem:

[15] omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum;

[16] faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit.

[17] Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus sum eam".

[18] Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino.

Genesis — Chapters