[1] Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar,
[2] dixit marito suo: "Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios". Cumque ille acquiesceret deprecanti,
[3] tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem.
[4] Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam.
[5] Dixitque Sarai ad Abram: "Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te".
[6] Cui respondens Abram: "Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet". Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea.
[7] Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur,
[8] dixit: " Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? ". Quae respondit: " A facie Sarai dominae meae ego fugio ".
[9] Dixitque ei angelus Domini: " Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius ".
[10] Et dixit ei angelus Domini: " Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine ".
[11] Et dixit ei angelus Domini: " Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
[12] Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula ".
[13] Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: " Tu Deus, qui vidisti me ". Dixit enim: " Profecto hic vidi posteriora videntis me ".
[14] Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad.
[15] Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael.
[16] Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem.