Skip to content
Opens in a new window

[1] Interim fames omnem terram vehementer premebat;

[2] consumptisque cibis, quos ex Aegypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: " Revertimini et emite nobis pauxillum escarum ".

[3] Respondit Iudas: " Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi dicens: "Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum".

[4] Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter et ememus tibi necessaria;

[5] sin autem non vis, non ibimus. Vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis dicens: "Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo" ".

[6] Dixit eis Israel: " Cur in meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem? ".

[7] At illi responderunt: " Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret, si haberemus fratrem; et nos respondimus ei consequenter iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: "Adducite fratrem vestrum vobiscum?" ".

[8] Iudas quoque dixit patri suo Israel: " Mitte puerum mecum, ut proficiscamur et possimus vivere, ne moriamur nos et tu et parvuli nostri.

[9] Ego spondeo pro puero; de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.

[10] Si non intercessisset dilatio, iam vice altera venissemus ".

[11] Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: " Si sic necesse est, facite, quod vultis; sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resinae et mellis et tragacanthum et ladanum, pistacias terebinthi et amygdalas.

[12] Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit;

[13] sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum.

[14] Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem, et remittat vobiscum fratrem vestrum, quem tenet, et hunc Beniamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero ".

[15] Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum; et steterunt coram Ioseph.

[16] Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, praecepit dispensatori domus suae dicens: " Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie ".

[17] Fecit ille, quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros in domum Ioseph.

[18] Ibique exterriti dixerunt mutuo: " Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros ".

[19] Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus

[20] locuti sunt: " Oramus, domine, ut audias nos. Iam ante descendimus, ut emeremus escas;

[21] quibus emptis, cum venissemus ad deversorium, aperuimus saccos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum; quam nunc eodem pondere reportavimus.

[22] Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus, quae nobis necessaria sunt. Non est in nostra conscientia, quis posuerit argentum in marsupiis nostris ".

[23] At ille respondit: " Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo ". Eduxitque ad eos Simeon.

[24] Et introductis domum attulit aquam, et laverunt pedes suos; deditque pabulum asinis eorum.

[25] Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem.

[26] Igitur ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei munera tenentes in manibus suis; et adoraverunt proni in terram.

[27] At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos dicens: " Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit? ".

[28] Qui responderunt: " Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit ". Et incurvati adoraverunt eum.

[29] Attollens autem Ioseph oculos vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait: " Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? ". Et rursum: " Deus, inquit, misereatur tui, fili mi ".

[30] Festinavitque, quia commota fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant lacrimae; et introiens cubiculum flevit.

[31] Rursumque, lota facie, egressus continuit se et ait: " Ponite panes ".

[32] Quibus appositis, seorsum Ioseph et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque, qui vescebantur simul, seorsum illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant huiuscemodi convivium

[33] sederunt coram eo, primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam. Et mirabantur nimis,

[34] sumptis partibus, quas ab eo acceperant; maiorque pars venit Beniamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.

Genesis — Chapters