Skip to content
Opens in a new window

[1] Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium.

[2] Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.

[3] Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent.

[4] Dixitque ad pastores: " Fratres, unde estis? ". Qui responderunt: " De Charran ".

[5] Quos interrogans: " Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? ". Dixerunt: " Novimus ".

[6] " Sanusne est? ", inquit. " Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege ".

[7] Dixitque: " Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite ".

[8] Qui responderunt: " Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges ".

[9] Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat.

[10] Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei

[11] et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit;

[12] et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo.

[13] Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant,

[14] respondit: " Vere os meum es et caro mea! ". Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius,

[15] dixit ei Laban: " Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias ".

[16] Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel;

[17] sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu.

[18] Quam diligens Iacob ait: " Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis ".

[19] Respondit Laban: " Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me ".

[20] Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.

[21] Dixitque ad Laban: " Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam ".

[22] Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias.

[23] Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam.

[24] Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine. Facto mane, vidit, et ecce erat Lia.

[25] Et dixit ad socerum suum: " Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? ".

[26] Respondit Laban: " Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias.

[27] Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ".

[28] Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem,

[29] cui servam Bilham tradidit.

[30] Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis.

[31] Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente.

[32] Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: " Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus ".

[33] Rursumque concepit et peperit filium et ait: " Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi "; vocavitque nomen illius Simeon.

[34] Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: " Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios "; et idcirco appellavit nomen eius Levi.

[35] Quarto concepit et peperit filium et ait: " Modo confitebor Domino "; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere.

Genesis — Chapters