[1] Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum.
[2] Iacob quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei.
[3] Quos cum vidisset, ait: " Castra Dei sunt haec "; et appellavit nomen loci illius Mahanaim (id est Castra).
[4] Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom.
[5] Praecepitque eis dicens: " Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem.
[6] Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo ".
[7] Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: " Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris ".
[8] Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum, qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
[9] dicens: " Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur ".
[10] Dixitque Iacob: " Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi",
[11] minor sum cunctis miserationibus et cuncta veritate, quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior.
[12] Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
[13] Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest ".
[14] Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quae habebat, munera Esau fratri suo:
[15] capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas et arietes viginti,
[16] camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros decem, asinas viginti et pullos earum decem.
[17] Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis: " Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem ".
[18] Et praecepit priori dicens: " Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?",
[19] respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit ".
[20] Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges, dicens: " Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum,
[21] et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi ".
[22] Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
[23] Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc;
[24] sumptis ergo traductisque illis et omnibus, quae ad se pertinebant, per torrentem,
[25] mansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
[26] Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo.
[27] Dixitque: " Dimitte me, iam enim ascendit aurora ". Respondit: " Non dimittam te, nisi benedixeris mihi ".
[28] Ait ad eum: " Quod nomen est tibi? ". Respondit: " Iacob ".
[29] At ille: " Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti! ".
[30] Interrogavit eum Iacob: " Dic mihi, quo appellaris nomine? ". Respondit: " Cur quaeris nomen meum? ". Et benedixit ei in eodem loco.
[31] Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: " Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea ".
[32] Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur.
[33] Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob.