[1] Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Ae gypto, dixit filiis suis: " Quare aspicitis vos invicem?
[2] Audivi quod triticum venumdetur in Aegypto; descendite et emite nobis necessaria, ut possimus vivere et non consumamur inopia ".
[3] Descenderunt igitur fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto,
[4] Beniamin fratre Ioseph domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: " Ne forte in itinere quidquam patiatur mali ".
[5] Et ingressi sunt filii Israel terram Aegypti cum aliis, qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
[6] Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque venissent et adorassent eum fratres sui proni in terram,
[7] et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: " Unde venistis? ". Qui responderunt: " De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria ".
[8] Et tamen fratres ipse cognoscens non est cognitus ab eis.
[9] Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: " Exploratores estis; ut videatis infirmiora terrae, venistis! ".
[10] Qui dixerunt: " Non est ita, domine; sed servi tui venerunt, ut emerent cibos.
[11] Omnes filii unius viri sumus; sinceri sumus, nec quidquam famuli tui machinantur mali ".
[12] Quibus ille respondit: " Aliter est; immunita terrae huius considerare venistis! ".
[13] At illi: " Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super ".
[14] " Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis!
[15] Iam nunc experimentum vestri capiam: per salutem pharaonis, non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus!
[16] Mittite ex vobis unum, et adducat eum; vos autem eritis in vinculis, donec probentur, quae dixistis, utrum vera an falsa sint. Alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis! ".
[17] Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus.
[18] Die autem tertio eductis de carcere, ait: " Facite, quae dixi, et vivetis; Deum enim timeo.
[19] Si sinceri estis, frater vester unus ligetur in carcere; vos autem abite et ferte frumenta, quae emistis, in domos vestras,
[20] et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini ". Fecerunt, ut dixerat,
[21] et locuti sunt ad invicem: " Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio ".
[22] Et Ruben ait: " Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum? Et non audistis me. En sanguis eius exquiritur ".
[23] Nesciebant autem quod intellegeret Ioseph, eo quod per interpretem loquebatur ad eos.
[24] Avertitque se parumper et flevit; et reversus locutus est ad eos.
[25] Tollensque Simeon et ligans, illis praesentibus, iussit ministris, ut implerent eorum saccos tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam. Qui fecerunt ita.
[26] At illi portantes frumenta in asinis suis profecti sunt.
[27] Apertoque unus sacco, ut daret iumento pabulum in deversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi
[28] dixit fratribus suis: " Reddita est mihi pecunia: en habetur in sacco! ". Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt: " Quidnam est hoc, quod fecit nobis Deus? ".
[29] Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan; et narraverunt ei omnia, quae accidissent sibi, dicentes:
[30] " Locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores esse provinciae ".
[31] Cui respondimus: " Sinceri sumus, nec ullas molimur insidias;
[32] duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
[33] Et dixit nobis vir, dominus terrae: "Sic probabo quod sinceri sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite;
[34] fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis ac deinceps peragrandi terram habeatis licentiam" ".
[35] His dictis, cum frumenta effunderent, singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias; exterritisque simul omnibus,
[36] dixit pater Iacob: " Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis. In me haec omnia mala reciderunt ".
[37] Cui respondit Ruben: " Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi; trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam ".
[38] At ille: " Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater mortuus est, et ipse solus remansit; si quid ei adversi acciderit in via, deducetis canos meos cum dolore ad inferos ".