Skip to content
Opens in a new window

[1] Ingressus ergo Ioseph nun tiavit pharaoni dicens: " Pater meus et fratres, oves eorum et armenta et cuncta, quae possident, venerunt de terra Chanaan; et ecce consistunt in terra Gessen ".

[2] Ex omnibus fratribus suis quinque viros statuit coram rege,

[3] quos ille interrogavit: " Quid habetis operis? ". Responderunt: " Pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri ".

[4] Dixeruntque ad pharaonem: " Ad peregrinandum in terra venimus, quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame, in terra Chanaan petimusque, ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen ".

[5] Dixit itaque rex ad Ioseph: " Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.

[6] Terra Aegypti in conspectu tuo est; in optimo loco fac eos habitare et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum ".

[7] Post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo, qui benedicens illi

[8] et interrogatus ab eo: " Quot sunt dies annorum vitae tuae? ",

[9] respondit: " Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt ".

[10] Et benedicto rege, egressus est foras.

[11] Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, in terra Ramesses, ut praeceperat pharao;

[12] et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis.

[13] In tota terra panis deerat, et oppresserat fames terram valde, defecitque terra Aegypti et terra Chanaan prae fame.

[14] E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis.

[15] Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens: " Da nobis panes! Quare morimur coram te, deficiente pecunia? ".

[16] Quibus ille respondit: " Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis ".

[17] Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis; sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.

[18] Venerunt quoque anno secundo et dixerunt ei: " Non celamus dominum nostrum quod, deficiente pecunia, pecora transierunt ad dominum nostrum; nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus.

[19] Cur ergo moriemur, te vidente, et nos et terra nostra? Eme nos et terram nostram in servitutem regiam et praebe semina, ne, pereunte cultore, redigatur terra in solitudinem ".

[20] Emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subiecitque eam pharaoni

[21] et cunctos populos eius redegit ei in servitutem, a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius.

[22] Terram autem sacerdotum non emit, qui cibariis a rege statutis fruebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.

[23] Dixit ergo Ioseph ad populos: " En, ut cernitis, et vos et terram vestram pharao possidet; accipite semina et serite agros,

[24] ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis; quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibum familiis et liberis vestris ".

[25] Qui responderunt: " Tu salvasti nos! Respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi ".

[26] Ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur; et factum est a Ioseph in legem absque terra sacerdotali, quae libera ab hac condicione est.

[27] Habitavit ergo Israel in Aegypto, id est in terra Gessen, et possedit eam; auctusque est et multiplicatus nimis.

[28] Et vixit Iacob in terra Aegypti decem et septem annis; factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum.

[29] Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum: " Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto,

[30] sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac condasque in sepulcro maiorum meorum ". Cui respondit Ioseph: " Ego faciam, quod iussisti ".

[31] Et ille: " Iura ergo, inquit, mihi! ". Quo iurante, adoravit Israel conversus ad lectuli caput.

Genesis — Chapters