[1] Vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit eum praecepit que ei dicens: " Noli accipere coniugem de filiabus Chanaan;
[2] surge, vade in Paddanaram ad domum Bathuel patris matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
[3] Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in multitudinem populorum;
[4] et det tibi benedictiones Abraham tibi et semini tuo tecum, ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est Deus avo tuo ".
[5] Cumque dimisisset eum Isaac, profectus est in Paddanaram ad Laban filium Bathuel Aramaei fratrem Rebeccae matris Iacob et Esau.
[6] Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Paddanaram, ut inde uxorem duceret, et quod post benedictionem praecepisset ei dicens: " Non accipies uxorem de filiabus Chanaan ",
[7] quodque oboediens Iacob parentibus suis isset in Paddanaram;
[8] probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus,
[9] ivit ad Ismaelem et duxit uxorem, absque iis, quas habebat, Mahalath filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth.
[10] Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Charran.
[11] Cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui iacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco.
[12] Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
[13] et Dominum innixum scalae dicentem sibi: " Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
[14] Eritque semen tuum quasi pulvis terrae; dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem; et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae.
[15] Et ecce, ego tecum sum et custodiam te, quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc; nec dimittam te, nisi complevero quae dixi tibi ".
[16] Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: " Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam ".
[17] Pavensque: " Quam terribilis est, inquit, locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli ".
[18] Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper.
[19] Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur Luza.
[20] Vovit Iacob etiam votum dicens: " Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via hac, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad induendum,
[21] reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum,
[22] et lapis iste, quem erexi in titulum, erit domus Dei; cunctorumque, quae dederis mihi, decimas offeram tibi ".