Skip to content
Opens in a new window

[1] Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: " Congrega mini, ut annuntiem, quae ventura sunt vobis in diebus novissimis.

[2] Congregamini et audite, filii Iacob, audite Israel patrem vestrum!

[3] Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium roboris mei; prior in dignitate, maior in robore!

[4] Ebulliens sicut aqua non excellas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum meum.

[5] Simeon et Levi fratres, vasa violentiae arma eorum.

[6] In consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros.

[7] Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel.

[8] Iuda, te laudabunt fratres tui; manus tua in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui.

[9] Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum?

[10] Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;

[11] ligans ad vineam pullum suum et ad vitem filium asinae suae, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum;

[12] nigriores sunt oculi eius vino et dentes eius lacte candidiores.

[13] Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem.

[14] Issachar asinus fortis, accubans inter caulas

[15] vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima; et supposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens.

[16] Dan iudicabit populum suum sicut una tribuum Israel.

[17] Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens calcanea equi, ut cadat ascensor eius retro.

[18] Salutare tuum exspectabo, Domine!

[19] Gad, latrones aggredientur eum, ipse autem aggredietur calcaneum eorum.

[20] Aser, pinguis panis eius, et praebebit delicias regales.

[21] Nephthali cerva emissa, dans cornua pulchra.

[22] Arbor fructifera Ioseph, arbor fructifera super fontem: rami transcendunt murum.

[23] Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, et adversati sunt illi habentes iacula.

[24] Et confractus est arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen Pastoris, Lapidis Israel.

[25] Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae.

[26] Benedictiones patris tui confortatae sunt super benedictiones montium aeternorum, desiderium collium antiquorum; fiant in capite Ioseph et in vertice nazaraei inter fratres suos.

[27] Beniamin lupus rapax; mane comedet praedam et vespere dividet spolia ".

[28] Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis.

[29] Et praecepit eis dicens: " Ego congregor ad populum meum; sepelite me cum patribus meis in spelunca Machpela, quae est in agro Ephron Hetthaei

[30] contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthaeo in possessionem sepulcri;

[31] ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua, ibi et Lia condita iacet ".

[32] Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum.

Genesis — Chapters