Skip to content
Opens in a new window

[1] Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel ambarumque famularum.

[2] Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos.

[3] Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad fratrem suum.

[4] Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt.

[5] Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: " Qui sunt isti tibi? ". Respondit: " Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo ".

[6] Et appropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt.

[7] Accessit quoque Lia cum liberis suis et, cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt.

[8] " Quaenam sunt, inquit, istae turmae, quas obvias habui? ". Respondit: " Ut invenirem gratiam coram domino meo ".

[9] At ille: " Habeo, ait, plurima, frater mi; sint tua tibi ".

[10] Dixit Iacob: " Noli ita, obsecro; sed, si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis; sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, et mihi propitius fuisti.

[11] Suscipe, quaeso, benedictionem, quae allata est tibi; quia Deus misertus est mihi, et habeo omnia ". Et, cum compelleret illum, suscepit

[12] et ait: " Gradiamur simul, eroque socius itineris tui ".

[13] Dixit Iacob: " Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros et oves et boves fetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare vel una die, morientur cuncti greges.

[14] Praecedat dominus meus ante servum suum; et ego sequar paulatim secundum gressum pecorum ante me et secundum gressum parvulorum, donec veniam ad dominum meum in Seir ".

[15] Respondit Esau: " Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae". " Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei ".

[16] Reversus est itaque illo die Esau itinere suo in Seir.

[17] Et Iacob venit in Succoth, ubi, aedificata sibi domo et fixis tentoriis pro gregibus suis, appellavit nomen loci illius Succoth (id est Tabernacula).

[18] Transivitque Iacob incolumis ad urbem Sichem, quae est in terra Chanaan, cum veniret de Paddanaram; et habitavit iuxta oppidum.

[19] Emitque partem agri, in qua fixerat tabernaculum suum, a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis.

[20] Et erexit ibi altare et vocavit illud: " Deus est Deus Israel ".

Genesis — Chapters