Skip to content
Opens in a new window

[1] Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: "Acquisivi virum per Dominum".

[2] Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.

[3] Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino.

[4] Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,

[5] ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.

[6] Dixitque Dominus ad eum: "Quare iratus es, et cur concidit facies tua?

[7] Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius".

[8] Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: "Egrediamur foras". Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.

[9] Et ait Dominus ad Cain: "Ubi est Abel frater tuus?". Qui respondit: "Nescio. Num custos fratris mei sum ego?".

[10] Dixitque ad eum: "Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.

[11] Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!

[12] Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram".

[13] Dixitque Cain ad Dominum: "Maior est poena mea quam ut portem eam.

[14] Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me".

[15] Dixitque ei Dominus: "Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!". Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.

[16] Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden.

[17] Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch.

[18] Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.

[19] Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella.

[20] Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum.

[21] Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo.

[22] Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.

[23] Dixitque Lamech uxoribus suis: "Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo;

[24] septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies".

[25] Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: "Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain".

[26] Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.

Genesis — Chapters