[1] Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum.
[2] Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt.
[3] Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.
[4] Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias.
[5] Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
[6] Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
[7] Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.
[8] Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
[9] Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
[10] Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
[11] Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.
[12] Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.
[13] Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.
[14] Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
[15] Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared.
[16] Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
[17] Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
[18] Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.
[19] Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias.
[20] Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
[21] Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.
[22] Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.
[23] Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni,
[24] ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
[25] Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
[26] Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias.
[27] Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
[28] Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
[29] vocavitque nomen eius Noe dicens: "Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus".
[30] Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias.
[31] Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
[32] Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.