[1] Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius.
[2] Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei? Quid, fili votorum meorum?
[3] Ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas illis, quae delent reges.
[4] Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum, nec magistratus desiderare siceram,
[5] ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum et mutent causam omnium filiorum pauperis.
[6] Date siceram pereunti et vinum his, qui amaro sunt animo:
[7] bibat et obliviscatur egestatis suae et doloris sui non recordetur amplius.
[8] Aperi os tuum pro muto et causis omnium filiorum, qui pereunt;
[9] aperi os tuum, decerne, quod iustum est, et iudica inopem et pauperem.
[10] ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet? Longe super gemmas pretium eius.
[11] BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit.
[12] GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae.
[13] DALETH. Quaesivit lanam et linum et operata est delectatione manuum suarum.
[14] HE. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum.
[15] VAU. Et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis.
[16] ZAIN. Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
[17] HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum.
[18] TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius.
[19] IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt fusum.
[20] CAPH. Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad pauperem.
[21] LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.
[22] MEM. Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum eius.
[23] NUN. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae.
[24] SAMECH. Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananaeo.
[25] Ain. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo.
[26] PHE. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius.
[27] SADE. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit.
[28] COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt, vir eius et laudavit eam:
[29] RES. " Multae filiae fortiter operatae sunt, tu supergressa es universas ".
[30] SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
[31] TAU. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius.