[1] Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem;
[2] immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam suam.
[3] Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad excelsa civitatis:
[4] " Si quis est parvulus, veniat ad me ". Et vecordi locuta est:
[5] " Venite, comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis;
[6] relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae ".
[7] Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit; et, qui arguit impium, sibi maculam generat.
[8] Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
[9] Da sapienti, et sapientior fiet; doce iustum, et addet doctrinam.
[10] Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia.
[11] Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae.
[12] Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.
[13] Mulier stulta est clamosa, fatua et nihil sciens;
[14] sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis,
[15] ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo:
[16] " Qui est parvulus, declinet ad me ". Et vecordi locuta est:
[17] " Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior ".
[18] Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni convivae eius.