Skip to content
Opens in a new window

[1] Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripse runt viri Ezechiae regis Iudae.

[2] Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.

[3] Caelum prae altitudine et terra prae profunditate, et cor regum inscrutabile.

[4] Aufer scorias de argento, et egredietur vas pro argentario.

[5] Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius.

[6] Ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris.

[7] Melius est enim ut dicatur tibi: " Ascende huc ", quam ut humilieris coram principe.

[8] Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito, quoniam quid facies postea, cum dehonestaverit te amicus tuus?

[9] Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extranei ne reveles,

[10] ne forte insultet tibi, cum audierit, et contumelia tua revocari non poterit.

[11] Mala aurea in ornatibus argenteis, verbum prolatum in tempore suo.

[12] Inauris aurea et margaritum fulgens sapiens, qui arguit super aurem audientem.

[13] Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat.

[14] Nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non complens.

[15] Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet ossa.

[16] Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.

[17] Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, ne quando satiatus oderit te.

[18] Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

[19] Dens putridus et pes vacillans, qui sperat super infideli in die angustiae.

[20] Sicut exuens pallium in die frigoris, sicut acetum in nitro, qui cantat carmina cordi tristi.

[21] Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, pota illum:

[22] prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi.

[23] Ventus aquilo parturit pluvias, et faciem tristem lingua detrahens.

[24] Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.

[25] Aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua.

[26] Fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio.

[27] Mel nimium comedere non est bonum, nec quaestus gloriae est gloria.

[28] Urbs diruta et absque muro vir, qui non potest cohibere spiritum suum.

Proverbiorum — Chapters