[1] Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam;
[2] illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus.
[3] Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui; discurre, prosternere, insta amico tuo.
[4] Ne dederis somnum oculis tuis nec palpebris tuis dormitationem.
[5] Eruere quasi dammula de rete, et quasi avis de manu aucupis.
[6] Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius et disce sapientiam.
[7] Quae, cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem,
[8] parat in aestate cibum sibi et congregat in messe, quod comedat.
[9] Usquequo, piger, dormies? Quando consurges e somno tuo?
[10] Paululum dormis, paululum dormitas, paululum conseres manus, ut dormias;
[11] et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus.
[12] Homo iniquus, vir inutilis, graditur ore perverso;
[13] annuit oculis, terit pede, digito loquitur.
[14] Prava in corde suo machinatur, malum in omni tempore, iurgia seminat.
[15] Ideo extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur nec habebit medicinam.
[16] Sex sunt, quae odit Dominus, et septem detestatur anima eius:
[17] oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
[18] cor machinans cogitationes pravas, pedes veloces ad currendum in malum,
[19] proferentem mendacia, testem fallacem et eum, qui seminat inter fratres discordias.
[20] Conserva, fili mi, praecepta patris tui et ne reicias legem matris tuae;
[21] liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo.
[22] Cum ambulaveris, dirigent te, cum dormieris, custodient te et, cum evigilaveris, colloquentur tecum.
[23] Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae,
[24] ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae;
[25] non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
[26] pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
[27] Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, et vestimenta illius non ardebunt?
[28] Aut ambulare super prunas, et non comburentur plantae eius?
[29] Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui; non erit mundus, quicumque tetigerit eam.
[30] Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit, ut esurientem impleat animam.
[31] Deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet.
[32] Qui autem adulter est cum muliere, vecors est; perdet animam suam, qui hoc fecerit.
[33] Plagam et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur.
[34] Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae
[35] nec accipiet personam tuam in piaculum nec suscipiet dona plurima.