[1] Qui diligit disciplinam, diligit scientiam; qui autem odit increpationes, insipiens est.
[2] Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino, virum autem versutum ipse condemnabit.
[3] Non roborabitur homo ex impietate, et radix iustorum non commovebitur.
[4] Mulier diligens corona est viro suo, et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta.
[5] Cogitationes iustorum iudicia, et consilia impiorum fraudulentia.
[6] Verba impiorum insidiantur sanguini, os iustorum liberabit eos.
[7] Subvertuntur impii et iam non sunt, domus autem iustorum permanebit.
[8] Ad doctrinam suam laudabitur vir; qui autem perversus corde est, patebit contemptui.
[9] Melior est pauper, qui ministrat sibi, quam gloriosus et indigens pane.
[10] Curat iustus iumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia.
[11] Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana, vecors est.
[12] Desiderat impius laqueum pessimorum, radix autem iustorum proficiet.
[13] Propter peccata labiorum irretitur malus, effugiet autem iustus de angustia.
[14] De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
[15] Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est, audit consilia.
[16] Fatuus statim indicat iram suam, dissimulat autem iniuriam callidus.
[17] Qui spirat veritatem, index iustitiae est, testis autem mendax, fraudulentiae.
[18] Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est.
[19] Labium veritatis firmum erit in perpetuum, ad momentum autem lingua mendacii.
[20] Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
[21] Nulla calamitas obveniet iusto, impii autem replebuntur malo.
[22] Abominatio est Domino labia mendacia, qui autem fideliter agunt, placent ei.
[23] Homo versutus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.
[24] Manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet.
[25] Maeror in corde viri humiliabit illum, et sermo bonus laetificabit eum.
[26] In rectum ducit amicum iustus, iter autem impiorum decipiet eos.
[27] Non assabit ignavia praedam suam, sed substantia pretiosa erit viro industrio.
[28] In semita iustitiae vita, est autem etiam iter apertum ad mortem.