[1] Sapientia mulierum aedificat domum suam, insipientia eam manibus destruet.
[2] Ambulans recto itinere timet Deum; despicit illum, qui infami graditur via.
[3] In ore stulti virga superbiae, labia autem sapientium custodiunt eos.
[4] Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; plurimae autem segetes in fortitudine bovis.
[5] Testis fidelis non mentitur, profert autem mendacium dolosus testis.
[6] Quaerit derisor sapientiam et non invenit; doctrina prudentibus facilis.
[7] Cede coram viro stulto, quia nescies labia prudentiae.
[8] Sapientia callidi est intellegere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
[9] Stulti parvipendent peccatum, et inter iustos morabitur gratia.
[10] Cor novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus.
[11] Domus impiorum delebitur, tabernacula vero iustorum germinabunt.
[12] Est via, quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem.
[13] Etiam in risu cor dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
[14] Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
[15] Simplex credit omni verbo, astutus considerat gressus suos.
[16] Sapiens timet et declinat a malo, stultus transilit et confidit.
[17] Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
[18] Possidebunt simplices stultitiam, et astuti coronabuntur scientia.
[19] Procumbunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum.
[20] Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
[21] Qui despicit proximum suum, peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit.
[22] Nonne errant, qui operantur malum? Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona.
[23] In omni labore erit abundantia; verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem.
[24] Corona sapientium divitiae eorum, fatuitas stultorum fatuitas est.
[25] Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.
[26] In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes.
[27] Timor Domini fons vitae, declinans a laqueis mortis.
[28] In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ruina principis.
[29] Qui patiens est, multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam.
[30] Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia.
[31] Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
[32] In malitia sua impelletur impius, sperat autem iustus in integritate sua.
[33] In corde prudentis requiescit sapientia, at in medio stultorum agnoscetur?
[34] Iustitia elevat gentem, vituperium autem populorum est peccatum.
[35] Acceptus est regi minister intellegens, et iracundia ei, qui turpiter agit.