[1] Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam,
[2] et statue cultrum in gutture tuo, si avidus es.
[3] Ne desideres de cibis eius, quia est panis mendacii.
[4] Noli laborare, ut diteris, sed in prudentia tua acquiesce.
[5] Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt; quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum.
[6] Ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius;
[7] quoniam sicut aestimavit in animo suo, ita ipse est. " Comede et bibe " dicet tibi, et mens eius non est tecum.
[8] Buccellam, quam comederas, evomes et perdes pulchros sermones tuos.
[9] In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.
[10] Ne attingas terminos viduae et agrum pupillorum ne introeas:
[11] redemptor enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum.
[12] Introduc ad doctrinam cor tuum et aures tuas ad verba scientiae.
[13] Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur:
[14] tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis.
[15] Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum, gaudebit tecum et cor meum,
[16] et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
[17] Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die,
[18] quia est tibi posteritas, et praestolatio tua non auferetur.
[19] Audi, fili mi, et esto sapiens et dirige in via animum tuum.
[20] Noli esse in conviviis potatorum nec in comissationibus carnis,
[21] quia vacantes potibus et comissatores consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
[22] Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas, cum senuerit mater tua.
[23] Veritatem eme et noli vendere; sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam.
[24] Exsultat gaudio pater iusti; qui sapientem genuit, laetabitur in eo;
[25] gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet, quae genuit te.
[26] Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
[27] Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena,
[28] nam insidiatur ipsa in via quasi latro et iniquos in hominibus addet.
[29] Cui " Vae "? Cui " Eheu "? Cui rixae? Cui querela? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum?
[30] His, qui commorantur in vino et eunt, ut scrutentur mixtum.
[31] Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in calice color eius: ingreditur blande,
[32] sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus vulnerat.
[33] Oculi tui videbunt extranea, et cor tuum loquetur perversa;
[34] et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus ad malum navis:
[35] " Verberaverunt me, sed non dolui, percusserunt me, et ego non sensi; quando evigilabo et rursus illud requiram? ".