Skip to content
Opens in a new window

[1] Vir, qui correptiones dura cervice contemnit, subito conteretur absque sanatione.

[2] In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus; et in dominatione impii gemet populus.

[3] Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum; qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.

[4] Rex in iustitia erigit terram; vir acceptor donorum destruet eam.

[5] Homo, qui blanditur amico suo, rete expandit gressibus eius.

[6] In peccato vir iniquus irretitur laqueo, et iustus exsultabit atque gaudebit.

[7] Novit iustus causam pauperum, impius ignorat scientiam.

[8] Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.

[9] Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem.

[10] Viri sanguinum oderunt simplicem; iusti autem quaerunt animam eius.

[11] Totum spiritum suum profert stultus; sapiens mitigat eum in posterum.

[12] Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.

[13] Pauper et oppressor obviaverunt sibi, utriusque oculorum illuminator est Dominus.

[14] Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in aeternum firmabitur.

[15] Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.

[16] In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et iusti ruinas eorum videbunt.

[17] Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae.

[18] Cum visio defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem, beatus est.

[19] Servus verbis non potest erudiri, quia intellegit et respondere contemnit.

[20] Vidisti hominem velocem ad loquendum? Magis illo spem habebit insipiens.

[21] Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem.

[22] Vir iracundus provocat rixas; et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.

[23] Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam.

[24] Qui cum fure participat, odit animam suam; adiuramentum audit et non indicat.

[25] Timor hominis inducit laqueum; qui sperat in Domino, sublevabitur.

[26] Multi requirunt faciem principis; et iudicium a Domino egreditur singulorum.

[27] Abominantur iusti virum impium; et abominantur impii eos, qui recta sunt via.

Proverbiorum — Chapters