Skip to content
Opens in a new window

[1] Melior est buccella sicca cum pace quam domus plena victimis cum iurgio.

[2] Servus sapiens dominabitur filiis inhonestis et inter fratres hereditatem dividet.

[3] Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.

[4] Malus oboedit labio iniquo, et fallax obtemperat linguae mendaci.

[5] Qui despicit pauperem, exprobrat Factori eius; et, qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus.

[6] Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.

[7] Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.

[8] Gemma gratissima munus in oculis domini eius; quocumque se verterit, prospere aget.

[9] Qui celat delictum, quaerit amicitias; qui sermone repetit, separat foederatos.

[10] Plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum.

[11] Semper iurgia quaerit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum.

[12] Expedit magis ursae occurrere, raptis fetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.

[13] Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius.

[14] Aquarum proruptio initium est iurgiorum; et, antequam exacerbetur contentio, desere.

[15] Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Dominum.

[16] Ad quid pretium in manu stulti? Ad emendam sapientiam, cum careat corde?

[17] Omni tempore diligit, qui amicus est, et frater ad angustiam natus est.

[18] Stultus homo iungit manus, cum spoponderit pro amico suo.

[19] Qui diligit delictum, diligit rixas; et, qui exaltat ostium, quaerit effracturam.

[20] Qui perversi cordis est, non inveniet bonum; et, qui vertit linguam, incidet in malum.

[21] Qui generat stultum, maerorem generat sibi, sed nec pater in fatuo laetabitur.

[22] Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa.

[23] Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii.

[24] In facie prudentis lucet sapientia, oculi stultorum in finibus terrae.

[25] Ira patris filius stultus et dolor matris, quae genuit eum.

[26] Non est bonum multam inferre iusto nec percutere principem contra rectitudinem.

[27] Qui moderatur sermones suos, novit scientiam, et lenis spiritu est vir prudens.

[28] Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur et, si compresserit labia sua, intellegens.

Proverbiorum — Chapters