Skip to content
Opens in a new window

[1] Fili mi, si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te,

[2] intendens ad sapientiam aurem tuam, inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam;

[3] si enim sapientiam invocaveris et dederis vocem tuam prudentiae,

[4] si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros conquisieris illam,

[5] tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies.

[6] Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia.

[7] Thesaurizabit rectis sollertiam et clipeus erit gradientibus simpliciter

[8] servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens.

[9] Tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam,

[10] quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit.

[11] Consilium custodiet te, et prudentia servabit te,

[12] ut eruaris a via mala et ab homine, qui perversa loquitur;

[13] qui relinquunt iter rectum, ut ambulent per vias tenebrosas;

[14] qui laetantur, cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis:

[15] quorum viae perversae sunt, et pravi gressus eorum.

[16] Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos

[17] et relinquit ducem pubertatis suae et pacti Dei sui oblita est.

[18] Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius;

[19] omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur nec apprehendent semitas vitae.

[20] Ut ambules in via bonorum et calles iustorum custodias:

[21] qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;

[22] impii vero de terra perdentur, et, qui inique agunt, auferentur ex ea.

Proverbiorum — Chapters